Latin
323
Bacon, Instauratio magna 323
Unproofread scanNot analysed yet
Veruntamèn in Corporibus magis condensatis, nec Spiritu viuido &vigente (qualis inest Argento viuo &Vitriolo) repletis, dominantur potiùs Partes craßiores; adeò vt nisi fraenum &iugum hoc arte aliquà excutiatur, de nouâ aliquâ huiusmodi Corporum transformatione minimè sperandum sit. Neque verò quispiam nos oblitos esse existimet, eius quod nunc agitur; quia cùm ista Sertes &Distributio Motuum ad nil aliud spectet, quàm vt illorum Praedominantia per Instantias Luctae meliùs inquiratur; iam inter Motus ipsos, Praedominantiae mentionem faciamus. Non enim in Descriptione Motûs istius Regij, de Praedominantiâ Motuum aut Virtutum tractamus, sed de Praedominantiâ Partium in Corporibus. Haec enim ea est Praedominantiâ, quae Speciem istam Motûs peculiarem constituit. Sit Motus decimus septimus, Motus Rotationis spontaneus; per quem Corpora Motu gaudentia; &benè collocata, Naturâ suâ fruuntur, atque seipsa sequuntur, non aliud; &tanquàm proprios petunt amplexus. Etenim videntur Corpora aut mouere sine Termino; aut planè quiescere; aut ferri ad Terminum, vbi Atque pro Natura suâ aut rotent, aut quiescant.