Latin
324
Bacon, Instauratio magna 324
Unproofread scanNot analysed yet
quae benè collocata sunt, si Motu gaudeant; mouent per Circulum: Motu scilicèt aeterno, &infinito. Quae benè collocata sunt, &motum exhorrent, prorsus quiescunt. Quae non benè collocata sunt; mouent in lineâ rectà (tanquàm tramite breuißimo) ad consortia suorum Connaturalium. Recipit autem Motus iste Rotationis Differentias nouem. Primam, Centri sui, circa quod Corpora mouent: Secundam, Polorum suorum, supra quo mouent: Tertiam, Circumferentiae siue Ambitus sui, prout distant à Centro: Quartam, Incitationis suae, prout celeriùs aut tardiùs rotant: Quintam, Consequutionis Motûs sui, veluti ab Oriente in Occidentem, aut ab Occidente in Orientem: Sextam, Declinationis à Circulo perfecto per Spiras longiùs aut propiùs distantes a Centro suo: Septimam, Declinationis a Circulo perfecto per Spiras longiùs aut propiùs distantes à Polis suis: Octauam, Distantiae propioris aut longioris Spirarum suarum ad inuicèm: Nonam &vltimam, Variationis ipsorum Polorum, si sint mobiles: quae ipsa ad Rotationem non pertinet nisi fiat circulariter. Atque iste Motus communi &inueteratâ opinione habetur pro proprio Coelestium. Attamen grauis de illo Motu Lis est inter nonnullos tam ex Antiquis quàm Modernis, qui Rotationem Terrae attribuerunt. At multò fortasse iustior mouetur Controuersia (si modò res non sit omninò extra Controuersiam) an Motus videlicèt iste (concesso quòd Terra stet) Coeli finibus contineatur, an potius descendat, &communicetur Aeri, &Aquis. Motum autem Rotationis in Mißilibus; vt in Spiculis, Sagittis, Pilis Sclopetorum, &similibus, omnino ad Motum Libertatis reijcimus. Sit Motus Decimus octauus, Motus Trepidationis, cui (vt ab Astronomis intelligitur) non multum fidei adhibemus. Nobis autem Corporum Naturalium Appetitus vbique seriò perscrutantibus, occurrit iste Motus; &constitui debere videtur in speciem.