Latin
325
Bacon, Instauratio magna 325
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem hic Motus veluti aeternae cuiusdam Captiuitatis. Videlicèt vbi Corpora non omninò pro Natura suâ bene locata, &tamen non prorsus malè se habentia, perpetuò trepidant, &irrequietè se agant, nec statu suo contenta, nec vlterius ausa progredi. Talis inuenitur Motus in Cordeo pulsibus Animalium; &necesse est vt sit in omnibus Corporibus, quae statu ancipiti ita degunt, inter Commoda &Incommoda, vt distracta liberare se tentent, &denuò repulsam patiantur, &tamen perpetuò experiantur. Sit Motus Decimus nonus &postremus, Motus ille cui vix nomen Motus competit, &tamen est planè Motus. Quem Motum, Motum Decubitûs siue Motum Exhorrentiae Motûs vocare licèt. Per hunc Motum Terra stat mole suâ, mouentibus se Extremis suis in Medium; non ad Centrum Imaginatiuum, sed ad Vnionem. Per hunc etiam Appetitum Omnia maiorem in modum Condensata Motum exhorrent; atque illis pro omni Appetitu est non moueri. &licèt infinitis modis vellicentur &prouocentur ad Motum, tamen Naturam suam (quoad possunt) tuentur. Quòd si ad Motum compellantur, tamen hoc agere semper videntur, vt quietem &statum suum recuperent, neque amplius moueant. Atque circa hoc certè se agilia praebent, &satis pernicitèr &rapidè (vt pertaesa &impatientia omnis Morae) contendunt. Huius autem Appetitus Imago ex parte tantùm cerni potest; quia hîc apud Nos, ex Subactione &Concoctione Coelestium, omne Tangibile non tantùm non Condensatum est ad Vltimitatem, sed etiam cum Spiritu nonnullo miscetur. Proposuimus itaque iam Species, siue Elementa simplicia Motuum, Appetituum, &Virtutum Actiuarum, quae sunt in Naturâ maximè Catholica.