Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 34
Unproofread scanNot analysed yet
Atque per huiusmodi (qualem describimus) Historiam Naturalem, aditum quendam fieri posse ad Naturam tutum &commodum; atque Materiam Intellectui praeberi probam &praeparatam censemus. Postquam verò &Intellectum fidisimis auxiliis ac praesidiis stipauimus &iustum Diuinorum Operum exercitum seuerißimo delectu comparauimus; nil amplius superesse videtur, nisi vt Philosophiam ipsam aggrediamur. Attamen in re tam arduâ &suspensâ, sunt quaedam quae necessariò videntur interponenda partim docendi gratiâ, partim in vsum praesentem. Horum primum est, vt Exempla proponantur inquirendi &inueniendi, secundùm nostram rationem ac viam, in aliquibus subiectis repraesentata: sumendo ea potißimùm subiecta, quae, &inter ea quae quaeruntur, sunt nobilißima, &inter se maxime diuersa: vt in vnoquoque genere Exemplum non desit. Neque de iis Exemplis loquimur, quae singulis Praeceptis ac Regulis illustrandi gratiâ adiiciuntur: (hoc enim in Secunda Parte operis abundè praestitimus) sed plane Typos intelligimus &Plasmata, quae vniuersum Mentis processum, atque inueniendi continuatam