Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
fabricam &ordinem in certis subiectis, iissque variis &insignibus, tanquàm sub oculos ponant. Etenim nobis in mentem venit, in Mathematicis, astante machinâ, sequi Demonstrationem facilem &perspicuam. contrà, absque hac commoditate, omnia videri inuoluta, &,quàm reuera sunt, subtiliora. Itaque huiusmodi Exemplis Quartam partem nostri Operis attribuimus: quae reuerà nil aliud est, quam Secundae Partis applicatio particularis &explicata. At quinta pars ad tempus tantùm, donec reliqua perficiantur, adhibetur: &tanquàm foenus redditur vsque dum sors haberi poßit. Neque enim finem nostrum ita petimus occaecati.