Latin
OPERIS
Bacon, Instauratio magna 35
Unproofread scanNot analysed yet
vt, quae occurrunt in viâ vtilia, negligamus. Quamobrem Quintam partem Operis ex ijs conficimus, quae à nobis aut inuenta, aut probata, aut addita sunt: Neque id tamen ex rationibus atque praescriptis Interpretandi: sed ex eodem Intellectùs vsu, quem alii in inquirendo &inueniendo adhibere consueuerunt. Etenim cùm, ex perpetuâ nostrà cum Natura consuetudine, maiora de Meditationibus nostris, quàm pro ingenii viribus, speramus; tùm poterunt ista veluti tabernaculorum in viâ positorum vice fungi, vt mens ad certiora contendens in iis paulispèr acquiescat. Attamen testamur interim, nos illis ipsis, quòd ex verâ interpretandi formâ non sint inuenta aut probata, teneri minimè velle. Istam verò Iudicii suspensionem, non est quod exhorreat quispiam in Doctrinâ, quae non simplicitèr nil sciri posse, sed nil nisi certo ordine &certâ viâ sciri posse asserit: atque intereà tamen certos Certitudinis gradus ad vsum &leuamen constituit: donec Mens in Causarum explicatione consistat. Neque enim illae ipsae Scholae Philosophorum, qui Acatalepsiam simplicitèr tenuerunt, inferiores fuêre istis quae pronuntiandi licentiam vsurpärunt. Illae tamen Sensii &Intellectui auxilia non parauerunt, quod nos fecimus: sed fidem &authoritatem planè sustulèrunt; quod longè alia res est, &ferè opposita. Sexta tandem pars Operis nostri (cui reliquae inseruiunt ac ministrant) eam demùm recludit &proponit Philosophiam, quae ex huiusmodi (qualem antè docuimus ¶uimus) inquisitione legitimâ, &castâ, &seuerâ educitur &constituitur. Hanc verò postremam Partem perficere &ad exitum perducere res est &suprà vires, &vltra spes nostras collocata. Nos ei initia (vt speramus) non contemnenda, exitum generis humani fortuna dabit: qualem fortè homines in hoc Rerum &Animorum statu, haud facilè animo capere aut metiri queant.