Latin
342
Bacon, Instauratio magna 342
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipuè verò tentanda est Inquisitio &Inuentio Effectuum &Opificiorum Caloris Accedentis &Recedentis graduatim, &ordinatim, &periodicè, &per debita spatia &Moras. Ista enim Inaequalitas ordinata reuerâ Filia Coeli est, &Generationis Mater: Neque à Calore aut vehementi, aut praecipiti, aut subsultorio, aliquid magni expectandum est. Etenim &in vegetabilibus hoc manifestißimum est; Atque etiam in Vteris Animalium magna est Caloris Inaequalitas, ex Motu, Somno, Alimentationibus &Paßionibus Foemellarum quae vterum gestant; Denique in ipsis Matricibus Terrae, ijs nimirum in quibus Metalla &Foßilia efformantur, locum habet &viget ista Jnaequalitas. Quo magis notanda est Inscitia aliquorum Alchymistarum ex Reformatis, qui per Calores aequabiles Lampadum &huiusmodi, perpetuò vno tenore ardentium, se voti compotes forè existimarunt. Atque de Opificijs &Effectibus Caloris haec dicta sint. Neque verò tempestiuum est illa penitus scrutari, antequam Rerum Formae &Corporum Schematismi vlteriùs inuestigati fuerint, &in lucem prodierint. Tum enim quaerenda &adoperanda, &aptanda sunt Instrumenta, quando de Exemplaribus constiterit. Quartus Modus operandi est per Moram, quae certè &Promus &Condus Naturae est, &quaedam Dispensatrix. Moram appellamus, cùm Corpus aliquod sibi permittitur ad tempus notabile, munitum interim &defensum ab aliqua vi externâ.