Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 65
Unproofread scanNot analysed yet
Materia potiùs considerari debet, &ejus Schematismi, &Meta-schematismi, atque Actus purus, &lex Actûs, siue Motûs; Formae enim Commenta animi humani sunt, nisi libeat leges illas Actùs Formas appellare. LII. Viusmodi itaque sunt Idola, quae vocamus IdoDla Tribûs; quae ortum habent aut ex aequalitate substantiae spiritus humani; aut ex praeoccupatione eius; aut ab angustijs eius; aut ab inquieto Motu eius; aut ab infusione affectuum; aut ab incompetentia Sensuum; aut ab impreßionis modo. LIII. IDola Specûs ortum habent ex propriâ cuiusque *Naturâ &animi &corporis; atque etiam ex educatione, &consuetudine, &fortuitis. Quod genus, licet sit varium, &multiplex, tamen ea proponemus, in quibus maxima Cautio est, quaeque plurimùm valent ad polluendum Intellectum, nè sit purus. LIV. Damant homines Scientias &Contemplationes Aparticulares; aut quia authores &inuentores se earum credunt. aut quia plurimùm in illis operae posuerunt, ijsque maximè assueuerunt. Huiusmodi verò homines, si ad Philosophiam &Contemplationes vniuersales se contulerint, illas ex prioribus Phantasijs detorquent, &corrumpunt; id quod maximè conspicuum cernitur in Aristotele, qui Naturalem suam Philosophiam, Logicae suae prorsùs mancipauit, vt eam ferè inutilem &contentiosam reddiderit.