Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 73
Unproofread scanNot analysed yet
Habent enim Homoiomera Anaxagorae Atomi Leucippi &Democriti, Coelum &Tera Parmenidis, Lis &Amicitia Empedoclis, Resolutio corporum in adiaphoram naturam Ignis, &Replicatio eorundem ad densum, Heracliti, aliquid ex Philosopho naturali, &rerum naturam, &experientiam, &corpora sapiunt; vbi Aristotelis Physica, nihil aliud quàm Dialecticae voces plerunquè sonet; quam etiàm in Metaphysicis sub solenniore nomine, &vt magìs scilicèt Realis, non Nominalis, retractauit. Neque illud quenquam moueat, quòd in libris eius de Animalibus, &in Problematibus, &in alijs suis tractatibus, versatio frequens sit in experimentis.