Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 81
Unproofread scanNot analysed yet
vt non alius ferè sit aditus ad Regnum Hominis, quod fundatur in Scientijs, quam ad Regnum Coelorum, in quod, nisi sub personâ infantis, intrare non datur. LXIX. T prauae demonstrationes, Idolorum veluti muAnitiones quaedam sunt &praesidia: eaeque, quas in Dialecticis habemus, id ferè agunt, vt Mundum planè cogitationibus humanis, cogitationes autem verbis addicant &mancipent. Demonstrationes verò Potentiâ quâdam Philosohiae ipsae sunt, &Scientiae. Quales enim eae sunt, ac proùt ritè, aut malè institutae, tales sequuntur Philosohpiae, &Contemplationes. Fallunt autem &incompetentes sunt eae, quibus vtimur in vniuerso illo processu, qui à sensu &rebus ducit ad Axiomata, &Conclusiones. Qui quidèm Processus quadruplex est, &vitia eius totidem. Primò, impressiones sensus ipsius vitiosae sunt; sensus enim &destituit, &fallit. At destitutionibus substitutiones, fallacijs rectificationes debentur. Secundò, Notiones ab impreßionibus sensuum malè abstrahuntur; &interminatae, &confusae sunt, quas terminatas &benè finitas esse oportuit. Tertiò, Inductio mala est, quae per enumerationem simplicem Principia concludit Scientiarum, non adhibitis exclusionibus &solutionibus, siue separationibus Naturae debitis. Postremò, modus ille inueniendi &probandi, vt primò Principia maximè generalia constituantur, deindè media Axiomata ad ea applicentur &probentur, errorum mater est, &Scientiarum omnium calamitas. Verùm de istis, quae iam obitèr perstringimus, fusiùs dicemus, quùm veram interpretandae Naturae viam, absolutis istis expiationibus &expurgationibus Mentis, proponemus. LXX. Ed demonstratio longè optima est Experientia; moDdò haereat in ipso experimento. Nam si traducatur ad alia quae similia existimantur, nisi ritè &ordine fiat illa traductio, res fallax est. At modus experiendi, quo homines nunc vtuntur, caecus est &stupidus.