Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 82
Unproofread scanNot analysed yet
†taque cùm errant &vagantur nullâ viâ certâ, sed ex occursu rerum tantùm consilium capiunt, circumferuntur ad multa, sed parùm promouent; &quandoquè gestiunt, quandoquè distrahuntur; &semper inueniunt quod vlteriùs quaerant. Ferè autem ita fit, vt homines leuitèr &tanquam per ludum experiantur; variando paululùm experimenta jam cognita; &,si res non succedat, fastidiendo, &conatum deserendo. Quod si magis seriò &constantèr ac laborios è ad Experimenta se accingant: tamen in vno aliquo experimento eruendo operam collocant; quemadmodùm Gilbertus in Magnete, Chymici in auro. Hoc autem faciunt homines, instituto non minùs imperito, quàm tenui. Nemo enim alicuius rei naturam in ipsa re foelicitèr perscrutatur: sed amplianda est inquisitio ad magis communia, Quòd si etiam scientiam quandam &dogmata ex Experimentis moliantur; tamen semper ferè studio praepropero &intempestiuo, deflectunt ad praxin: non tantùm propter vsum &fructum eiusmodi praxeòs, sed vt in opere aliquo nouo veluti pignus sibi arripiant, se non inutilitèr in reliquis versaturos: atque etiam alijs se venditent, ad existimationem meliorem comparandam de ijs in quibus occupati sunt.