Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 83
Unproofread scanNot analysed yet
Ita sit, vt more Atalantae, de vià decedant ad tollendum aureum pomum; interim verò cursum interrumpant, &victoriam emittant è manibus. Verùm in Experientiae vero curriculo, eóque ad noua opera producendo, Diuina Prudentia omninò, &Ordo pro exemplari sumenda sunt. Deus autem primo die Creationis Lucem tantùm creauit, eique operi diem integrum attribuit; nec aliquid materiati operis eo die creauit. Similitèr &ex omnimodâ Experientiâ, primùm inuentio Causarum &Axtomatum verorum elicienda est: &lucifera Experimenta, non fructifera quaerenda. Axiomata autem rectè inuenta &constituta Praxin non strictim, sed confertìm instruunt; &Operum agmina ac turmas post se trahunt. Verùm de experiendi vijs, quae non minùs quàm viae Iudicandi obseßae sunt &interclusae, postea dicemus: Impraesentiarùm de Experientiâ vulgari, tanquam de malâ Demonstratione, tantùm loquuti. Jam verò postulat ordo rerum, vt de ijs, quorum paulò antè mentionem fecimus, signis, (quòd Philosophiae &Contemplationes in vsu malè se habeant; &de Causis rei primo intuitu tam mirabilis &incredibilis, quaedam subiungamus. Signorum enim notio praeparat assensum: Causarum verò explicatio tollit miraculum. Quae duo ad extirpationem Idolorum ex Intellectu faciliorem &clementiorem multum iuuant. ScienLXXI. ACientiae, quas habemus, ferè à Graecis fluxêrunt. SQuae enim Scriptores Romani, aut Arabes, aut Recentiores addiderunt; non multa, aut magni momenti sunt: &qualiacunque sint, fundata sunt super basin eorum quae inuenta sunt à Graecis. Erat autem sapientia Graecorum, professoria, &in disputationes effusa: quod genus inquisitioni veritatis aduersißimum est.