Latin
XXXIII
Bacon, Instauratio magna 84
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque nomen illud Sophistarum, quod per contemptum ab ijs, qui se Philosophos haberi voluerunt, in antiquos Rhetores reiectum &traductum est, Gorgiam, Protagoram, Hippiam, Polum; etiam vniuerso generi competit. Platoni, Aristoteli, Zenoni, Epicuro, Theophrasto; &eorum successoribus, Chrysippo, Carneadi, reliquis. Hoc tantùm intererat; quòd prius genus vagum fuerit &mercenarium, ciuitates circumcursando, &sapientiam suam ostentando, &mercedem exigendo; Alterum verò solennius &generosius, quippe eorum qui sedes fixas habuerunt, &scholas aperuerunt, &gratis philosophati sunt. Sed tamen vtrumque genus (licèt caetera dispar) professorium erat, &ad disputationes rem deducebat, §as quasdam atque haereses Philosophiae instituebat &propugnabat: vt essent ferè doctrinae eorum (quod non malè cauillatus est Dionysius in Platonem) Verba otiosorum senum ad imperitos iuuenes. At antiquiores illi ex Graecis, Empedocles, Anaxagoras, Leucippus, Democritus, Parmenides, Heraclitus, Xenophanes, Philolaus, reliqui, (nam Pythagoram, vt superstitiosum, omittimus) Scholas (quod nouimus) non aperuerunt: sed maiore silentio, &seueriùs, &simpliciùs, id est, minore cum affectatione &ostentatione, ad inquisitionem veritatis se contulerunt. Itaque &me,se gesserunt: nisi quòd Opera eoliùs, vt arbitramur