Latin
85
Bacon, Instauratio magna 85
Unproofread scanNot analysed yet
rum à leuioribus istis, qui vulgari captui &affectui magìs respondent ac placent, tractu temporis extincta sint: Tempore (vt fluuio) leuiora &magis inflatà ad nos devehente, grauiora &solida mergente. Neque tamen isti à Nationis vitio prorsus immunes erant: sed in ambitionem &vanitatem sectae condendae, &aurae popularis captandae nimiùm propendebant. Pro desperatâ autem habenda est veritatis inquisitio, cùm ad huiusmodi inania deflectat. Etiam non omittendum videtur iudiciam illud, siue vaticinium potiùs Sacerdotis Aegyptij, de Graecis: Quòd semper pueri essent; neque haberent antiquitatem Scientiae, aut Scientiam Antiquitatis. Et certè habent id quod puerorum est; vt ad garriendum prompti sint, generare autem non poßint: Nam verbosa videtur Sapientia eorum, &operum sterilis. Itaque ex Ortu &Gente Philosophiae, quae in vsu est; quae capiuntur signa, bona non sunt. LXXII. Eque multò meliora sunt Signa, quae ex naturâ NTemporis &Aetatis capi possunt, quàm quae ex naturâ Loci &Nationis. Angusta enim erat &tenuis notitia per illam aetatem, vel Temporis, vel Orbis: quod longè peßimum est, praesertim ijs qui omnia in Experientiâ ponunt. Neque enim mille annorum Historiam, quae digna erat nomine Historiae, habebant; sed fabulas &rumores Antiquitatis.