Latin
LXXVII
Bacon, Instauratio magna 90
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVII. Vod verò putant homines in Philosophiâ AriORotelis magnum vtique Consensum esse, cùm post illam editam, Antiquorum Philosophiae cessauerint &exoleuerint; ast apud tempora, quae sequuta sunt, nil melius inuentum fuerit; adeò vt illa tam benè posita &fundata videatur, vt vtrumque tempus ad se traxerit: Primò, quod de cessatione Antiquarum Philosophiarum post Aristotelis Opera edita homines cogitant, id falsum est. diù enim posteà, vsquè ad tempora Ciceronis, &saecula sequentia, manserunt opera veterum Philosophorum. Sed temporibus insequentibus, ex inundatione Barbarorum in Imperium Romanum, postquàm Doctrina humana velut naufragium perpessa esset; tum demùm Philosophiae Aristotelis &Platonis tanquam tabulae ex materiâ leuiore &minùs solidâ per fluctus temporum seruatae sunt. Illud etiam de Consensu fallit homines, si acutiùs rem introspiciant. Verus enim Consensus is est, qui ex libertate iudicij (re priùs exploratâ) in idem conueniente, consistit. At numerus longè maximus eorum qui in Aristotelis Philosophiam consenserunt, ex praeiudicio &authoritate aliorum, se illi mancipauit; vt sequacitas sit potiùs &coitio, quam Consensus.