Latin
104
Bacon, Silva silvarum 104
Unproofread scanNot analysed yet
cantilenam illa modulentur in unisono, noteturque num sonus confundatur, aut amplificetur, aut hebetetur. Similiter, crux paretur constans gemino corpore prorsus cavato, duo loquantur aut modulentur, alter in longitudine, alter ex transverso; duo ex oppositis partibus auscultent, observentque an sonus confundatur, augeatur, an obscuretur. Hae duae instantiae facem allucebunt, ubi de mixtura sonorum agemus; de qua postea. 162. Si folles inserti orificio tympani inflentur, deinde illud percutiatur, sonum paulo obscuriorem reddit, absque ulla manifesta alteratione. causa patet, quod &soni egressum impediat, &aërem flatu compressum motur ineptum reddat. Experimenta varia spectantia claritatem &submissionem sonorum, eorumque ad lengius aut brevius intervallum delationem. 163. Claritas &submissio sonorum differt ab eorumdem magnitudine ac exilitate. [a] hypate enim leviter tantum tacta majorem sonum edit, [b] nete duriter percussa multo longius exaudiri potest. Causa est quod hypate plus aëris impellat, nete vero minus, sed acutiori percussione. 164. Vehementia ergo percussionis claritatem, submissionemque sonorum generat, ut in vehementiori &leniori percussione, inflatione cornuum intensiori &remissiori, tintinnabuli impulsu fortiore aut lentiore, &c.