Latin
105
Bacon, Silva silvarum 105
Unproofread scanNot analysed yet
Vehementia seu intensio percussionis aeque aut magis consistit in duritie corporis percussi, ac viribus corporis pulsantis. Pannus enim percussus minus sonat, lignum magis, metallum tanto fortius; interque metalla, auri, utpote flexibilioris, si pulsetur, obscurior est sonus, argentum aut aes magis tinnulum; aër autem, sicubi fortiter comprimatur, aequat durum corpus, quod excitatus explosione tormenti sonus probat. Visu quoque cognoscimus explosum globulum, aut chartam humectatam coma] Base-string. b] Trebleestring. Google compactamque valide, &expulsam, aut pulverem solummodo vehementius compressum, producti soni claritate pene esse pares.