Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 177
Unproofread scanNot analysed yet
Ex ambiente mali apicem cuticula rescinde particulam, mox regonde, ut experiaris quid ad maturationem festinam faciat illa continui solutio, cum arrosus à vespa, musca aut verme botrus, aliudve pomum citius dulcescat. 526. Compunctum undique cuspide, soraminibus non alte impressis, malum leviter inunge Hispanico vino, aqua cinnamomi, spiritu vini per singulos dies usque ad decem, probaturus num cruditatem sic exuere possit admoto, quem vini &aquarum fortium virtus gerit, calore. Quod in praecedentibus experimentis actum, in hisce quoque repetendum, ut adhibito simili pomo per comparationem exploretur flavedinis &dulcedinis disparitas. Experimentum unicum spectans confectionem auri. Turpiter hactenus mundo illusit conficiendi auri spes, quam ego vanam non esse nec humanae facultatis angustias excedere statuo. Sed dibzyGoogle H Sed media isti effecto destinata, fallaciis &erroribus, quoad praxin, laborant, &conceptibus nihil sai complexis, quoad theoriam. Quod enim natura dicitur intenderè omnium metallorum in aurum conversionem, neque aberraturam à scopo si vinculis &impedimentis liberetur; atque metalla expurgatis cruditatibus, impuritatibus, ablataque scabritie in aurum abuura, modicamque Medicinae quantitatem vilibus metallis injectam sufficere mutandis magno numero in aurum &multiplicandis, mera sunt somnia; quibus consona sunt reliqua Alchymiae fundamenta.