Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 178
Unproofread scanNot analysed yet
Ut speciose adornetur haec fabula, Alchymistae plurimas ex Astrologia vanitates in auxilium advocant, aliasque ex naturali magis subsidiarias habent, ex superstitiosis scripturae interpretationibus, auricularibus traditionibus, confictisque veterum testimoniis, &aliis ad hunc modum. Contra, negari non potest deberi ipsis haud pauca bonae frugis experimenta, &mundi quandam instaurationem. Nos vero de corporum transmutationibus acturi experimentisque metalla spectantibus; veras &naturae tritas vias, certoque ducentia vestigia monstrabimus, unde tam insigni operi lux affulgeat. Laudamus Chinensium industriam, qui desperata auri confectione in argento parando desudant, ad insaniam usque seduli. Prius enim illud, ponderosissimum utique interque metalla maxime materiatum, molestias habet non facile explicandas, s tacere tentes ex aliis pondus &materiam auri minime aequantibus; leviorisque operis fuerit ex plumbo aut mercurio argentum parare, pondus tamen argenti excedentibus, ut potius major fixationis gradus quam ulla requiratur condensatio. Interim dum in axiomata maturationem spectantia incidimus experimentum dabimus maturandis metallis commutationis ratione, qua ex iis nonnulla in aurum abeant.