Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 179
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim mihi persuadeo, rite percocta, digesta, &maturata si fuerint metalla, producendi auri exeditos patescere tramites. Atque hic succurrit, innotuisse mihi Germanum, quem jactata auri parandi scientia arctius praeclaro viro &interiori familiaritate conjunxerat Illius sermonibus interfui, cum diceret tale quid fieri posse, sed vulgares Alchymistas perdere conatus suos nimis intenso igne. Auri enim, inquit, confectio, calorem requirit juste temperatum, utpote subterraneum naturae opus, in quod modicus calor emanat, sed magis ad normam exactus in auro conficiendo, quam in aliis metallis. Itaque se effecturum illud usu magnae lampadis, cujus castigatus &aequalis esset calor, futurum aliquot mensium opus. Commentum lampadis sapit stultitiam, sed quod de calore nimis vehementi, totius molitionis clade, de eo ad aequalitatem redigendo, justoque temporis spatio, non prorsus rejectaneum est. Regredimur ergo ad nostra de maturatione axiomata ante à nobis designata. Primum sit, ut calor intra moderamen adhibeatur, qui demum ille est, ad digestionem plenamque percoctionem sufficiens. Caloris tamen temperies legitima aestimatur ex eo, quod naturae subjecti accommodetur, cum fructibus &liquidis congruus, in metallis habeatur inefficax.