Latin
FRANCISCI
Bacon, Silva silvarum 19
Unproofread scanNot analysed yet
Neque dissidet quod antiqui de caule Liliorum referunt. Causa est validus, densus &succulentus in istis plantis humor, qui non facile exlalat, adeoque ad priorem copiam etsi nihil ex terra subsidii accedat, germinationi sufficit; quae extremo vere aut prima aestate fit, temporibus germinationi accommodis. Arporum quoque truncos terrâ evulsos fruticare videmus ad tempus. Sed est nobile experimentum &quod consequenter ad plura innuat, si exploretur, an haec, dum germinant, pondere augeantur, quod inquirito, iis, antequam sulpendantur libratis, &postquam germina emiserunt. Si pondere non augescant, nihil aliud conficitur inde, quam aliis partibus decedere, quod in germinatione aliis accedit. Si pondere autem crescant, tunc ex magnalibus naturae unum est. Ostendit enim aërem sic posse crassescere, ut in corpus densum converti queat; cum omnium, quae supra terram sunt, periodus, in extenuationem desinat, resque pneumaticas potius &raras efficiat, quam vicissim &retrograde ex pneumaticis solidas. Demonstratur simul aëri inesse nutriendi facultatem, laxe patente consequentia. Nota, hoc experimentum tentandum esse sumpto sempervivo sine linteo inuncto, ne planta alimentum ex oleo recipere putetur.