Latin
FRANCISCO BACONE
Bacon, Silva silvarum 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Illud in signum certum licentiae appropinquandi interpretatus, scapham fecit placide, &cum silentio, versus Columnam, remigro impelli. Verum antequam ad illam per venisset, Columna cum Cruce lucis dissipata est, &se undique tanquam in firmamentum quoddam Stellarum multarum vertit: Quae etiam &ipsae brevi evanuerunt: neque aliud restabat spectandum, praeter arcam quandam parvam ex cedro, siccam quidem, neque aqua ullatenus madefactam, etsi nataret. In parte autem ejus priore versus Sapientem, ramus palmae, exiguus quidem &viridis, crescebat. Is, postquam plurima cum veneratione arcam in scapham suam recepisset, ecce3 arca sponte se aperuit, in qua eperti sunt, Liber &Epistola: uterque in nembrana pura scriptus, &sindonibus linteis inCEE. 3 involutus. Liber continebat canonicos libros universos Veteris &Novi Testamenti, prout vos illos habetis, (etenim satis scimus quos libros ecclesiae apud vos recipiunt;) atque Apocalypsis ipsa, &nonnulla alia ex Novi Testamenti scriptis, quae eo tempore edita non erant, nihilominus eo libro continebantur. Quod vero ad epistolam, illa in haec verba scripta erat.