Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 228
Unproofread scanNot analysed yet
exemplum habemus in vitibus, aliarum, coelo in diversa parte expositarum, maturitatem integro mense antevertentibus. 406. Praeter geminam velocius maturescendi rationem, emendationem scilicet alimenti &corroborationem spiritus, tertia est, ut accedenti &attracto nutrimento via facilitetur. Ideo modica fossio, laxandae nimirum circa arborum radices terrae, &herbarum florumque quasi coloniae in novam terram deducendae, semel biennio (fossioni id respondet, cum terrae novae insit quaedam laxitas) maximi sunt ad incrementi felicitatem conferendamque plantis praecocitatem momenti. 407. Sed prae caeteris admirationem meretur augmenti acceleratio per expeditius trahendi alimenti iter, quod aqua praestat. caulis rosae Damascenae integris radicibus in cubiculum, remoto igne, delatus, erectusque in fictili patella, quam nitida &perspicua implebat aqua, nullis admixtis, dimidio pedis infra aquam haerens, supraque eam extans ult ra duos pedes, decendii spatio frondes exhibuit virore gratissimo, protuberantesque gemmas, per septem dies sine ullo vel lapsus vel marcoris signo integra amoenitate: quae frondibus post decessit. Sed recenter gemmata vernare coepit, ut in pulchellas frondes cum trimestris decursu explicaretur, donec abitu nostro experimentum fuit desertum.