Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 277
Unproofread scanNot analysed yet
Referunt, non emedullatis tantum, ut diximus, plantis, sed &represso medullari succo, ne locum in suum perveniat, facto ad partes exteriores divortio, exosses fieri fructus, ut perforata arbore, cuneoque ei imposito. Ex vero est, medullae cum ossiculis cognationem intercedere, quod utriusque tetrica sit substantia, utrumque occupet medium. 517. Hoc quoque ex vulgi traditione manat, arbores, quas continue aqua calida irriges, fructum edituras cum exili aut prorsus nullo ossiculo. Obtinet quoque haec regula, quicquid arbori sylvestri indolem exuit, hortensi &mitiori donata, illud idem ex hortensi fructus dabit cum minore ossiculo. Experimenta varia spectantia degenerationem plantarum atque transmutationem unius in aliam. 518. Usu frequenti comprobatum est, plantas ex culturae defectu degenerantes evilescere in eadem specie; adeo interdum ut sequatur mutatio speciei. Huc facit 1. Diuturnus eodem, non mutato subinde loco, situs. 2. Siccitas, nisi terrae insitus humor suffecerit. 3. Transplantatio, &in coloniam velut maligniorem deductio, aut omissio eorum quae spectant compositionem terrae.