Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 284
Unproofread scanNot analysed yet
Adde quod nec nutrimento nimio saturantur, partem istius in se derivante sylva, repletione semper noxia staturae. Denique calidae conservantur, quod ingens ad plantarum proceritatem momentum est. 533. Arbores natura sua calidissimae (ostendit autem calorem gummi inflammabile ut abies &pinus, spontaneo in altum incremento efferuntur, donec fastigium impleverint, nullis à latere ramis succrescentibus. Ratio partim in calore, partim succi tenuitate, utraque praerogativa succum in altitudinem transmittente. Juniperus frutex tantum est, nec ea crassitie ut proceritati conferre possit. 534. Referunt, quod Pinteum cannabinum crassum super arborem humiles alentem surculos explicata, ubi eos emittere coeperit, ti pumilam reddet eam expandetque. Ratio manifesta est, quia loci capacitati commensurat extensionem suam planta omnis. 535. Arborum matrix, è qua nascantur. tim aut radices aut nucleus sunt. Si surculos earum terrae imponas (ut in quibusdam, moris praecipue, licet) quidam ex iis germinabunt; sed (ut aiunt) arbores existent humiles. Ratio est, quia surculus non tam valide nutrimentum trahit, quam aut radix aut nucleus. 536.