Latin
310
Bacon, Silva silvarum 310
Unproofread scanNot analysed yet
Si pascua sit terra, aliquanto serius &sub hiemis viciniam disjice, ut languescens Solis calor minus exsiccet. De stercoratione qua specialiter spectat horti culturam (ut de areola calefactoria, &c.) [a] ante egimus. 596. Alterum, miscellas terras inspergere, ut margam, calcem, arenam marinam, palustrem, terra terrae superingesta, eisque varie miscendo temperatis. Margam commendat pinguedo, &calor inter extrema medius: proxima est arena marina, cui proculdubio aliqua virtutis praerogativa est ex sale, vitae rudimento. Calx nimium aliquanto terram adurit; ut convenientior sit locis frigido-limosis, humidisve. Sed agricolae versatissimi sermonibus interfui, cum errare vulgo diceret eos, qui calcem terrae aratoriae prodesse censent, non vero pascuae; cum &gramini, &frumento proficua sit. Sed errori occasionem dedisse, quod terram calce subactam, vario neque intermissionem passo [b] proventu deterant, exhauriantque, ut deinde exhausta nonnisi parce b] by many Crops istired out. in gramen sufficiat. Utile fuerit tentare quid sit futurum, si terra aratrum passura ealcem accipiat paulo antequam subigatur, quae deinde tractetur ut simus.