Latin
311
Bacon, Silva silvarum 311
Unproofread scanNot analysed yet
sed oportet friabilem reddiderit pluvia, aut quod sparsim jaceat terta, stercorationis vicem terrae praestat: memini enim insignem hortum, cui campus quasi superingestus erat, primo plantationis anno egregie protulisse fructus, cum terrae superficies plerumque foecundissima sit; quae tali apparatu duplicatur. Sed prorsus mihi persuadeo, si absque magnis impendiis effici possit ut terra abundet sale petrae, optimam eam fore. Modus accelerandi productionem salis petrae, est ut Sol arceatur &germinaturis vegetabilibus ponatur obstaculum. Ideo si operimento, terrae aliquantum complexo, ex stramine tegumentum imponas, aut tabulis terram tectam consternas, salem petrae fundus dabit. Ex palustri aut fluviali terra fit optima stercoratio, si praesertim diu purgata non fuerit palus, ne aqua nimis sit jejuna. Addo, &admixta ei calce fore adjumentum. 597. Tertius modus terram corrigendi est ex aliis substantiis, quae foecundandi virtute impraegnatae sunt, etsi mera terra non sit. Hic cineres excellunt; adeo ut circumvicina Aetnae regio &Vesuvio compenset quodammodo crebrarum eruptionum [a] dispendia, rara soli beuia! have made them a kinde of Amends. benignitate, quam dispersi huc illuc cineres ingenerant.