Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 317
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio, illae supra &infra terram geminum clima possident, cum haec subterranea tantum, uno contenta sint. 604. Pauca videas, quae plantis &metallis communicant naturae utriusque consortio. Corallium utrique speciei maxime cognatum est, ut &vitriolum, quod commodissime ex humido succrescit. 605. Altera specialis differentia est inter plantas &putrefactionem; quod haec omnis (si non desinat in arefactionem) in plantas abeat, aut animantia ex putredine nasci solita. Gertum enim mihi omnino videtur, muscum, fungos, atque agaricum, aliaque ejusdem generis, esse tantum terrae certo modo putrefactae sobolem, aut murorum, aut arborum, similiumve. Caro autem, piscis, ipsaeque plantae, quaeque plura huc referri possunt, putrefacta aut corrupta vermes generant. Put refactiones, quae indolem plantarum referunt haec ab istis discriminant, quod in successoria prole non reviviscant, quamvis &nutriantur. &ad periodum suam exspirent, neque figura prorsus carcant. Dititied by GooglO 3 606. Cum ad trimestre aestivum quaesita secessus temperie gauderem, reliqueram forte in clauso undique loco malum citrium disscissum. Ubi redii, video ex secta medulla enatos apices capillares pollicis longitudine, cum pusillis capitibus nigris, herbae instar repraesentantibus. Experimenta varia spectantia affinitatem &differentiam plantarum &animantium, &quo participent confinio. 607.