Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 318
Unproofread scanNot analysed yet
Quo naturae consortio copulentur plantae &animantia, quaque contrarietateà se invicem recedant, sequentia docebunt. Utraque spiritus ramis efflorescentes continuato fluxu protrudunt, inflammationique aptos possident, sed qui in animantibus ventriculos &receptacula habent, non in plantis, ut ante [a] diximus. Secundo, illorum spiritus flammae magis communicant, quam plantarum. Atque hae primariae sunt differentiae secundarias accipe. Primo, plantas in arcto terrae contubernio educari videmus, animantia à matrice separata per se subsistere. Secundo, animantibus inest locomotiva facultas, non plantis. Tertio animantia à partibus superioribus alimentum hauriunt, praecipue per os; plantae inferioribus, nempe radicibus. Quarto, semen vasaque seminalia, quae sursum a] Exp. 1. Cent. 7. sursum vergunt, plantae partes habent, in animantibus illae, quae deorsum residunt. Quare non venuste modo, sed &philosophice dictum, homo est planta inversa; quod enim in plantis est radix, caput est in animantibus. Quinto, exacte magis configurantur animantia quam plantae. Sexto, major organorum diversitas illis est intra corpus, &velut interior conformatio, quam plantis. Septimo, illa sentiendi facultate valent, hae carent.