Latin
NATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 319
Unproofread scanNot analysed yet
Octavo, animantia spontaneum habent motum, quo plantae destituuntur. 608. Differentiam in plantis ex sexu haud raro ex nomine deprehendas. Sic datur mas &foemina paeonia, mas &foemella rosmarinus, mas &foemella ilex. generare ex coitu non possunt, sed ab eo proxime abest quod de mare &foemina palma tradunt; nimirum alteram alteri adsitam in mutuos inclinare amplexus; adeo ut (magis id mirum) velint, quo erectae indeflexaeque succrescant arbores, innexa, quae ab una ad alteram porrigatur, resti aut linea procurari, corporis intermedii ope, contactum. Sed non abludere ultimum id videtur à figmento, aut saltem amplificandae rei datum. In ea tamen opinione sum, bi narium ejusmodi potentioris &languidioris, instar maris &foeminae, in omnibus reperiri animantibus. Aliquando confusa delitescunt, ut in quibusdam è putrefactione natis non exprimi patet diversitatis notas. Aliquando duplices agnoscuntur, ut in hermaphroditis; sed in universum pleraeque species aliquo pollent vigore. 609. Quae plantas &animantia aliquo naturae confinio jungunt, haec sunt, quod nonnulla fixa existant, &motum localem ignorent, licet aliquem in partibus habeant, ut ostrea, cochleae, similiaque.