Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 454
Unproofread scanNot analysed yet
Constantissima concoctionis notio est, qua significat gradus alterationis corporis unius in aliud ex cruditate ad perfectam concoctionem, actionis &totius processus metam. Corpus convertendum &alterandum dum conversionem aut alterationem molienti valide resistit, illibata priori forma &consistentia, toto illo tempore crudum &incoctum est; processusque vocatur cruditas &incoctio; concoctionem à calore magna ex parte perfici verum est, sed non solo; omnia enim quae concoctionis &alterationis studium promovent, quies, mixtura corporis concocti, &c. media concoctionis absolvendae sunt. Concoctio duas habet periodos: alteram, quae assimilatio, aut absoluta conversio aut subactio; alteram quae maturatio dicitur: prior maxime in corporibus animantium conspicua, quae perfecte assimilant nutrimentum corpori; &in plantis, metallisque completam transmutationem prodentibus; altera, maturatione scilicet, in liquoribus &fructibus in quibus non requiritur aut intenditur ultima conversio, sed alteratio tantum in eam formam, quae res usui humano accommoda evadat; ut in clarificatione potus, &maturatione fructuum, &c. Sed notandum, duas esse absolutae &perfectae conversionis species.