Latin
HISTORIAE
Bacon, Silva silvarum 455
Unproofread scanNot analysed yet
Prior est, quando corpus in aliud corpus praeexistens convertitur ante memorata; ut cum nutrimentum in carnem abit, assimilatio dicta. Posterior est, quae corpus plane novum producit, ante non proposita; ut si argentum mutari possit in aurum, aut ferrum in aes. Atque haec conversio, distinctionis gratiâ, rectius vocatur transmutatio. Experimentum unicum spectans alterationes, quae vocari possint majores. 439. Praeter cas, quae ad concoctionem &maturationem tendunt, datur non una &magna materiae corporumque alteratio: quo nomine sic insigniri possit, quicquid corpus sic alterat, ut ad priorem formam regressus prohibeatur; ut cum cibus coquitur, assatur aut frigitur &c. aut ubi panis &cibus coquuntur, aut caseus fit ex coagulo, aut butyrum ex lactis cremore; aut carbones ex ligno, lateres ex terra, plurimaque alia. Sed si notiones philosophicae popularibus applicentur terminis; aut si dicatur, ubi notionum dissidia commodam non admittunt conciliationem, quod terminus deficiat, aut nomenclatura ejus (ut antiquis in more fuit positum): ignorantiae tantum sunt refugia. Cognitio enim semper erit vaga &indigesta, si misceantur paucae notiones obviae, nec excitatae ex sufficienti instantiarum numero, probe inter se collatarum.