Latin
474
Bacon, Silva silvarum 474
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentum unicum spectans Salamandram. 860. Omnium pene calculos tulit traditio de Salamandra, quod in igne vivat, eumque exstinguere valeat. Si non fallimur commento, duo requiruntur rei efficiendae, prius compacta admodum pellis, quam flamma, in medio minus calens, penetrare nequit. Videmus enim, palmam manus spisse inunctam albumine ovi, infusa illi aqua vitae, &incensa, aliquamdiu flammam ferre posse. Alterum est summum frigus, visque exstinctiva in corpore illius animalis, quae ignem suffocant. Compertum est lacte melius exstingui ignes artificiosos quam aqua infusa, quia penetrat magis.