Latin
475
Bacon, Silva silvarum 475
Unproofread scanNot analysed yet
Experimentum unicum spectans contratrariam operationem temporis in fructibus &liquoribus 861. Temporis lapsu fructus (mala vulgaria, pyra, mala punica, &c.) ex acidis red duntur dulciores, liquores contra (etiam quo expressus fructuum succus dedit) ex dulcioribus acidi; ut liquor cerevisiae incoctus, mustum, recens omphacium, &c. )causa est congregatio spirituum; quos in utrisque tempus attenuat; sed ibi, magis sunt diffusi &in partium crassiorum dominio, quas tantum spiritus digerunt; sed hic, in potibus scilicet, regnant spiritus, &resistentia partium minore, invalescunt, unde in liquoribus vis &vigor; adeo ut, si spiritus magis incalescant liquor reddatur inflammabilis; sin tempus acriores spiritus exhalando decoxerit, magis acescat. Experimentum unicum spectans plagas &contusiones. 862. Antiquitatis observatio est, laminas ex metallis, praesertim aere, statim applicata plagis, tumorem arcere. Causa est repercussi sine humectatione, aut ingressu alicuju corporis; lamina enim constat potentiali tantum frigore, quod in plagam se non insinuat; cum unguenta &emplastra penetrent. Causa certe, quare ex plagis &contusionibus existat tumor, est, quia spiritus parti laboranti succurrentes simul humores attrahunt: à repulsione ®ressu humoris ad partem eam laesam illud non effici, manifestum, quia podagrae &dolores dentium tumorem producunt, ubi nulla prorsus percussio. Experimentum unicum spectans radicem Orris dictam. 863.