Latin
476
Bacon, Silva silvarum 476
Unproofread scanNot analysed yet
Radix Orris vocata, aliquam naturae praerogativam habet, cum radices paucae sint odoriferae, &si quodammodo dulces, fragrantia cum ligno aut folio non dispari. Sed Orris frondes non fragrant, neque flos ullatenus aequat suavitatem radicis; quae tenerum &delicatum videtur fovere calorem. evanescentem protinus ad Solis &aëris sensum. Calore enim admodum emollescit, sparso iustar violae odore. Experimentum unicum spectans compressionem liquorum. 864. Antiquitatis ex observatione placitum est, vasculo repleto in lagenas diffuso, liquorem deinde vasculo rursus inditum non explere ut antea; sed ut plus admittere queat, &in vino magis quam aqua illud esse conspicuum. Causa possit esse trivio digna, liquoris ex diffusione dispendium, qui forte lagenarum adhaerescit lateribus.