Latin
477
Bacon, Silva silvarum 477
Unproofread scanNot analysed yet
Sed causa forte subtilior est, quod liquor in vasculis non ita comprimitur ut in lagenis, &in vasculis liquor liquori praecipue obvius est; &in lagenis exigua liquoris quantitas lateribus lagenarum occurrit, quae illum ita comprimunt, ut se laxare rursus nequeat. Experimentum unicum spectans operationem aquae in aërem contiguum. 865. Aqua aëri contigua eum refrigerat, &nonnisi emissis vaporibus humectat. Causa est, quia calor &frigus potentias tantum in se invicem transitorias habent, incommunicata substantia; non sic humiditas, cum requiratur in omni madefactione imbibitio. Sin corporum tam varia levitas &gravitas sit, ut commixtionem fugiant, imbibitio dari nequit. Ideo oleum aquae impermixtum innatat; &gutta aquae celeriter stramen percurrit, aut corpus laeve, nec humectat. Experimentum unicum spectans naturam aëris. 866. Noctes illustres stellis, neque illunes, frigidiores sunt noctibus nubilis. Causa est, siccitas &tenuitas aëris, quae proptere: magis penetrans &acris redditur; ut magna Continens Insulam frigore superat. Luna autem, in aëre licet rudimenta humiditatis excitet, tamen clare splendens arguit, aërem esse siccum.