Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 509
Unproofread scanNot analysed yet
Vide experimentum 803 spectans aëris contagium ex primis post diuturnam siccitatem imbribus. 921. Graves aliquando alvi fluxiones pharmacopolis concitavit solus ex contusa colocynthide vapor. 922. Piperis, quod vocant Ginni-peper, forte Guinense, tentata combustio, continuam adstantium provocavit sternutationem; cum acri valeat spiritu 923. Ab ultima antiquitate derivata tradlitio est, aliena lippitudine sanos infici oculos, atque ex mulieris menstruo laborantis inuitu speculum inquinari. Circumfertur etiam uorundam sermonibus, sed à fabulosa narratione haud alienis, menstruosae foeminae per campos aut hortos incessum, frumento aut herbis conducere, quia vermes enecat 924. Neque minus antiqua traditio haec est, Basiliscum aspectu enecare; &lupum, s prius hominem conspexerit, solo intuitu reddere raucum. 925. Sussitus conveniens exsiccat, &cerebrum corroborat, catarrhos &defluxiones sistit; ut patet in fumo rosmarini exsiccati, ligni aloes, &calami ore &manibus hausto.