Latin
ATVRALIS
Bacon, Silva silvarum 510
Unproofread scanNot analysed yet
Neque ignoramus dari &alios suffitus, humectantes &refocillantes, quorum insignis in febribus ardentibus, consumptionibus &nimiis vigiliis, est usus; quales sunt ex aqua rosacea, aceto, mali citrii cortice, violis, foliis vinearum conspersis pauxillo aquae rosaceae. 926. In repentinis languoribus &deliquiis animi sudatium aqua rosacea imbutum, aut acetum naso admovendum commendantur; quo spiritus, mox alioquin resolvendi &in fugam disjiciendi, recolligantur. 927. Tabacum roborat spiritus, languoremque tollit; operaturque aperiendo, sed virtute praesertim opiata, quae spiritus condensat. Expediat igitur tentasse haustum fumi aliorum ex tubulis (ut in tabaco fieri solet) tam ad exsiccandum &confortandum, quam ad alias intentiones. Optem exploretur fumus exsiccandi vi praeditus, ex rosmarino, ligno aloes, antea propositis, quae tubulis inerta usurpentur, &c. nec non ex nuce myristica &folio Indico. 928. Arandi interesse laboribus &stivam sequi, facit ad refocillationem spirituum &excitandam famem. Id vero si fiat in colenda terra, quae triticum &secale fert, obesse solet, quia tellus producendis aestate vegetabilibus consumpsit omnem halitus suavitatem. Praestaret ergo illud fieri dum hordeum sulcis mandatur.