Latin
56
Bacon, Silva silvarum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Causa videtur aut humor quem corpus suppeditat, aut humidus condensatusque in duro corpore aër. Sed ad hoc posterius referendum patet, cum videamus lignum oleoso colore illitum citius colligere guttas per noctem vaporosam, quam lignum per se; quod fit ex laevore &densitate, quae nullum admittit vaporem, repulsumque condensat in rorem. Neque ignoramus quod exhalatio in vitrum aut corpus laevigatum efficiatrorem; &per matutinum (quod pruinosum vocamus) gelu comperimus guttulas roris interiori fenestrae parti adhaerescentes. Ipsum quoque gelu in terra est tantum versio aut condensatio, qua humidiores noctis vapores in aqueam substantiam abeunt. Similiter ros &pluvia sunt recursus duntaxat vaporum humidiorum condensatorum; ros solummodo ex solis recessu, unde modicum frigus; pluvia ex frigore in media (ut vocant) aëris regione, quod acrius est. 82. Admodum probabile est (ut diximus) quicquid aquam in glaciem vertit, aliquo etiam modo proximius vertere posse aërem in aquam.