Latin
58
Bacon, Silva silvarum 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
Apparatus autem, &instrumenta nostra, haec sunt. Habemus cavernas amplas, &profundas, diversarum altitudinum. Profundissimae carum deprimentur usque ad sexcentas orgyas. Atque nonnullae ex iis effossae sunt subter magnos montes, adeo ut si altitudinem cavernae simul conferas, profunditatem habent aliquae earum trium milliarium. Reperimus enim altitudinem montis, usque ad planum, &altitudinem cavernae à plano, idem revera esse, utrumque, aeque à Sole, &radiis coelestibus, &aëre aperto, remotum. Has cavernas regionem infimam vocamus. Iisdem autem utimur, ad omnes coagulationes, indurationes, refrigerationes, &conservationes corporum. Utimur etiam iis, ad mineras naturales imitandas; atque ad productionem novorum metallorum artificialium, ex materiis &caementis, quae ibi praeparamus, &in multos annos sepelimus. Utimur illis quandoque (quod mirum videri possit,) ad curationem quorundam morborum, &prolongationem vitae, in aliquibus Eremitis, qui illic vivere praeoptant, bene instructi omnibus rebus necessariis, qui certe vivacissimi sunt; à quibus etiam multa addiscimus. Habemus etiam alias sepulturas corporum naturalium, &materiarum, non in concavo aliquo, sed in ipsa terra contigua, ubi complura caemeuta condimus, ut Chinenses condunt porcellanam suam.