Latin
59
Bacon, Silva silvarum 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nos ea habemus majori varietate, &nonnulla ex iis elegantiora, quam porcellana Chinensis. Quin &habemus stercorationum, &fimorum varietatem magnam. item congestionum &massarum aliarum, quae terram impiiiguant, &fertilem reddunt. Habemus Turres praealtas, quarum altissimae, usque ad altitudinem semi milliaris, linea perpendiculari, insurgunt. Nonnullae vero earum supra montes excelsos sitae, ita ut, si altitudinem montis &altitudinem turris simul componas, extenditur altitudo in aliquibus earum, usque ad tria milliaria ad minimum. Haec autem loca regionem supremam appellamus, aestimantes aëris tractum universum, inter supremam &infimam, pro regione aëris media. Utimur his turribus, prout altitudinibus &sitibus earum diversis convenit, ad insolationes, refrigerationes, conservationes, &ad meteora diversa spectanda, veluti ventos, pluvias, nives, grandines, &aliqua ex meteoris ignitis. Atque etiam, supra eas, in aliquibus locis, sita sunt habitacula Eremitarum, quos quandoque visitamus, atque insuper, quid observare debeant, edocemus. Digitizod by Habc.