Latin
60
Bacon, Silva silvarum 60-2
Unproofread scanNot analysed yet
Habemus lacus magnos, tam salsos, quam dulces, utimur autem iis, ad suppetendos nobis pisces, aves item palustres &aquaticas, omnis generis. Utimur etiam iis ad sepulturas corporum nonnullorum naturalium. Differentiam enim operationis invenimus, in rebus, quae in terra sepeliuntur, aut in aëre subterraneo, &iis quae in aqua submerguntur. Habemus stagna, in quorum nonnullis, aqua dulcis percolatur ex salsa; in aliis autem, per artem, aqua dulcis in salsam mutatur. Habemus insuper rupes, in medio maris, &loca quaedam aprica ad littora ipsa, pro quibusdam operibus efficiendis, in quibus aura maris requiritur. Habemus quoque gurgites rapidos, &cataractas, ad usum complurium motuum violentorum, ad similem usum, habemus Machinas complures, quae ventos excipiant, multiplicent, &roborent. Habemus et iam puteos multos, &fontes artificiales, ad imitationem naturalium scaturiginum, &balneorum, factos, vitriolo, sulphure, chalybe, aere, plumbo, nitro, &aliis mineralibus tinctos: habemus insuper puteos, &receptacula parva, ad rerum multarum infusionem; ubi aqua (currens scilicet) virtutem corporum melius &vivacius, quam in vasis &catinis, excipit. Inter quos habemus aliquos, in quibus conficitur aqua, quam vocamus, paradisi, per praeparationes quasdam nostras, valde salubris &efficax facta, ad sanitatem, &longaevitatem.