Latin
71
Bacon, Silva silvarum 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
Habemus etiam aedificia ampla &spatiosa, in quibus imitamenta &repraesentationes meteororum exhibemus: veluti, nivis, grandinis, pluviae, pluviarum artificialium ex corporibus mistis non aquis, tonitruum, fulgurum, coruscationum, &generationum insectorum &animalculorum in aëre, veluti ranarum, muscarum, locustarum &aliorum. Habemus etiam cubicula nonnulla, quae cubicula sanitatis vocamus, ubi aërem ad libitum tingimus, &temperamus, prout ad curationes complurium morborum, &conservationem valetudinis, conducere, &proprium esse, judicamus. Habemus etiam balnea pulchra, &la, ex diversis mixturis, ad curationem complurium morborum, &corporis humani restaurationem ab arefactione, alia item ad roborationem &confortationem nervorum, partium vitalium, atque ipsius corporis succi &substantiae. Habemus etiam pomaria, &hortos amplos &varios, in quibus non tam nobis cordi est pulchritudo ambulacrorum &similium, quam varietas terrae, &soli, diversis arboribus &herbis proprii. Aliqui autem eorum, arboribus &baccis consiti sunt, ad potuum complura genera conficienda, praeter viueas.