Latin
72
Bacon, Silva silvarum 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
In his etiam experimenta facimus, insitionum, &inoculationum, arborum, tam silvestrium, quam fructiferarum, quae multos &magnos effectus producunt. Atque efficimus per artem, in iisdem pomariis &hortis, ut fructus &flores proveniant citius aut serius, quam pro tempestate sua: item, ut minoribus intervallis pullulent, germinent, &fructum ferant, quam natura sua consueverunt. Arbores etiam &plantas grandiores efficimus, quam pro natura sua; &fructus earum majores &suaviores; atque sapore, odore, colore, &figura differentes à specie sua: &multos ex iis ita praeparamus, ut ad usus Medicinales valeant. Habemus etiam modos, per quos plantae complures, per solas terrae mixturas, absque semine, exurgere, &crescere faciamus: atque etiam novas &incognitas plantas educimus, à vulgaribus differentes, atque plantas, ex una specie, in aliam transmutamus. Habemus etiam septa, &vivaria, pro bestiis, &avibus omnigenis, quibus, non tam propter novitatem &raritatem, quam ad dissectiones, &experimenta anatomica, utimur, ut ab iis, quid fieri possit circa corpus humanum, lucem accipiamus. In quibus, mirabiles multos effectus reperimus, veluti vitae in iis continuationam, licet nonnullae partes, quas vos pro vitalibus habetis, perierint, aut extractae fuerint; resuscitationem nonnullarum, quae specie tenus, mortuae erant, &similia. Experimentum etiam sumimus super illas, venenorum omnium, in antidotorum, &aliorum medicamentorum, tam Chirurgicorum, quam Medicinalium, ut corpori humano melius caveamus. Arte etiam reddimus alias majores, &proceriores, quam pro natura sua, è contra, alias nanas facimus, &statura justa privamus: Praeterea alias feraciores, &partu numerosiores reddimus, quam natura earum fert; è contra, alias steriles, &generationi ineptas. Etiam colore, figura, &animositate, eas multis modis variamus.