Latin
RAE RENUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 104
Unproofread scanNot analysed yet
doque arbitratur, qui etiam nervos Renibus ea ratione tribuit, ut aliquid sensus habeant, quo à plantis sejungi, numeroque particularum animalis censeri possint. Sunt jam omnium partium usus, quantum noster is Tractatus exigit, explicati; idcirco sinem faciam, quum de aqueo humore nonnihil scripsero: hic profecto, quamvis excrementum sit, inutilis tamen non est; nam quamdiu alimentum in Mesenterii Jecorisque venis continetur, dilutum id ac fluxile esse oportet, ut per angusta loca penetrare queat; hanc autem utilitatem serosus humor ob ejus tenuitatem praebet, cujus gratia vehiculum alimenti ab Hippocrate appellatur; sed ubi sanguis in Cavam venam penetravit, hoc auxilio amplius non eget, quia venae amplae sunt, ipse vero fluxilis; cujus rei causa est primum Hepatis, deinde Cordis calor multo vehementior, ideoque vehiculi munere functus, in corpore permanere jam non debet, sed a Renibus attrahi &expelli, quod ut commode fiat, admodum adjuvat tenuitas excrementi; quandoquidem tenuia crassis promptius attrahuntur, &per densam substantiam, cujusmodi est Renum caro, facilius excernuntur.