Latin
RAE RENUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 105
Unproofread scanNot analysed yet
DE RENUM ADMINISTRATIONE. CAP. XL. Renum Administratio in quibus Obeunda sit, &ob quam Vtilitatem enum fabrica, actionibus, atque utilitatibus Aexplicatis, superest, ut de administratione Anatomica aliquid scribamus, ne noster hic Libellus non sit omni ex parte absolutus: fructum autem ex ea triplicem capiemus, nempe si hominum cadavera, qui dum viverent, integra valetudine erant, incidantur, quilibet plane cognoscet, num Renum fabrica talis sit, qualem descripsi, an minus: sin corpora eorum, qui aliquo morbo interempti sunt, dissecentur, morborum causae, &commoda medendi ratio explorabitur; quod si brutorum etiam tunc viventium sectio accedat, licebit earum particularum, quae sensuum judicio subjiciuntur, actiones &usus intueri: maxime autem interest uno tempore administrationis modum in horum trium corporum sectione docere, &morborum, qui aperto cadavere oculis cerni possunt, meminisse, atque de his, quae ad Artis exercitationem spectant, saepe admonere, ut unusquisque eorum aspectu, quae mihi usu venit, ut viderem, &cognitione allectus, ad investigationem mirabilium Naturae operum inflammetur, omnemque industriam ac solertiam adhibeat, quo multo plura ipse ac meliora excogitet, inveniat, &adjiciat: nec est cur vitio mihi quisquam vertat, si dum Renum Anatomen describo, de aliquibus etiam eorum morbis, &ratione illos curandi tracto; nam non de omnibus, sed de his tantum, qui aperto cadavere oculis subjiciuntur, dicere institui, ad quos probe dignoscendos, &recte curandos, sectio plurimum lucis &opis affert: quam ob rem, sicuti eos, qui ista praetermittunt reprehensione dignos arbitror, ut qui praecipuam utilitatem aut spernant, aut negligenter mittant, ita etiam quorumdam aliorum propositum mihi nunquam probari potuit, qui, dum humani corporis fabricam scribunt, singularum quoque partium morbos enumerant atque exponunt; quum eorum morborum tantum meminisse deberent, quorum absoluta ac certa notitia haberi, &conveniens medendi ratio inveniri ex dissectione potest.