Latin
RAE RENUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 106
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLI. De Observatione eorum, quae Consideranda sunt circa Renes ante Ipsorum Sectionem. perto Abdomine, primo Ventriculum, Jecur, ALienem, &Intestina Renibus partim incumbere, partim utrimque adhaerescere inspicies: deinde his particulis ademtis magnitudinem ipsorum intueberis; neque enim ambo eamdem semper dimensionem habent; neque in Foetibus pro ratione aliarum partium symmetriam: sed majores fere usque occurrunt. Numerus nihil speculatione dignum affert, si Natura lege sua stet; sed si secus faciat, unicus Renis spina media innixus magnam admirationem movebit, &longe majorem tres Renes, si ut nobis semel obtigit, eos videndi nactus ocCancasionem fueris.