Latin
EPISTOLA
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 126
Unproofread scanNot analysed yet
etenim magna prudentiâ singularique virtute praeditus ita Te geris, ut quamvis Fortuna maxime adjuveris, tamen sic eam arbitrio Tuo regis, ut ipsa Tibi parere cogatur, &nihil posse videatur: nam etsi in alto Dignitatis gradu collocatus es, multisque Fortunae praesidiis auctus, tamen Virtuti Tuae multo plura, quam accepisti, debentur, &speramus fore, ut brevi ad eum honoris gradum pervenias, ad quem perpauci post multos labores, longasque vigilias, extrema senectute pervenire potuerunt; siquidem eo consilio, eaque moderatione vitam ducis, Teque altius provehi sinis, ut quae alios impediunt, quominus ad summum Dignitatis &Authoritatis apicem perveniant Te remorari minime possint: nam admirabilis in Te Pietas Religioque elucet, &summa in rebus gerendis Prudentia, qua tum praesentia cognoscis, praeteritorum non oblitus, tum futura longe prospicis: quamobrem quae aliis difficilia sunt Tibi fiunt facilia &expedita; nemo ingenium, Eloquentiam ac Doctrinam Tuam non admiratur, adeo temperantem te ostendis, &optimis moribus praeditum, ut omnia facile modereris, magnaque humanitate suavique consuetudine omnes, qui Te norunt, allicias, utque Te ament, colant &observent, pene compellas. Equidem dum haec considero, non possum me continere, quin Te assidue laudem; sed merita Tua multo majora sunt, quam ut possint oratione mea pro dignitate ornari. dubitarem autem, ne viderer assentatiuncula quadam Tuam gratiam aucupari velle, nisi quae a me dicuntur ita nota essent, ut concedi oporteat, invidos potius existimandos esse eos, qui Te non admirantur, quam assentatores, qui hoc modo laudant.