Latin
EXAMEN OSSIUM
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 164
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam alii satis esse putant, ut Galenum erroris insimulent, si Maxilla inferior in adultis unius tantum ossis speciem prae se ferat; ideo hi quoque coarguendi sunt, nimirum quia disputationis scopum non amplius tenent, sed primam quaestionem in aliam commutant; longe enim diversum est quaerere, num Maxilla ex duobus ossibus coaluerit, &quaerere, num horum duorum ossium coalitus hoc vel illo tempore an semper &aeque cernatur. Addo etiam, Galenum diligenter animadvertisse, Maxillam post coalitum unum os apparere; haec enim disceptatio nova non est, sed ab antiquioribus Anatomicis diu agitata, de qua quum videret Galenus, illos acriter contendere, in primo libro Epitomarum Anatomicarum ex Marino, non vulgari diligentia ipse quoque disseruit, &num Maxilla ex uno osse vere constaret, an ex pluribus, aperuit: idem quoque illum fecisse, credendum est, in libro de Dissensione Anatomica, quia hoc alibi ipse innuere videtur, quod quum verum sit, satis mirari non possum, novos Anatomicae Artis Instauratores, qui hujus rei occasione, Galenum nunquam Homines secuisse, constanter affirmant; considerare enim debebant, rem ita se habere, ut exposui, Simiamque Homini simillimam hac parte nihil penitus ab eo discrepare, &in ipsius Maxillae extremo divisionem non semper esse quaerendam, id quod idem ille Galenus admonet, &res ipsa declarat: nec quispiam callide tergiversetur asserens, ostendi hac ratione majore illum esse reprehensione dignum, qui multa ossa, quae in puerulis tantum cernuntur, praetermiserit, quod negare nemo potest, è quorum numero est Occipitis os, constructum ex duabus partibus, linea secundum longitudinem protracta divisis.