Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 23
Unproofread scanNot analysed yet
Verum ne quid ex his, quae aliquam utilitatem afferre possunt, intactum relinquatur, quam ob rem numerus Molarium diversus sit, curve de eo tam varie Anatomici fere omnes scribant, explicare aggredior. Qui Molares quinos utrimque plerumque esse affirmant, hi duos &triginta omnes statuunt Dentes; qui cunctos viginti octo numerant, hi vero hoc mihi spectasse videntur, quod postremi quatuor Maxillares nec in omnibus, nec in eodem tempore erumpunt; sed persaepe inter alveolos imperfecti latitant; interdum vero ne formantur quidem a Natura: qua ratione adductum Aristotelem credi potest dixisse aliquando, omnes Homines totidem Dentes non habere, quod innuere Galenus etiam tacite videtur; quamvis huic soli rationi non acquiescens scribat alibi, Dentium numerum non esse definitum, sed pro ratione Maxillarum longitudinis aut brevitatis variare, testatus se non modo quinos, verum etiam senos Molares, utrimque ex superiore &inferiore parte vidisse, &,ut paulo ante scripsimus, in quibusdam etiam quaternos: ego quidem ternos tantum in Amplissimo quodam Cardinali observavi, qui certe numerus omnium minimus est, etiam in puerulis; causam opinabar esse, quod Natura vel propter brevitatem Maxillarum, vel propter inopiam materiei, vel propter imbecillitatem illius facultatis, quae partes fingit, genuinos Dentes, &primos Molares, qui à septennio erumpere consueverunt, ut facere solita est, non formaverat.